Girolamo Angeriano erotopaegnion, 85

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


85. ad cicadam

Tu felix cantas molli sub fronde, cicada,

      Ipse queror durae virginis ante fores.

Ros tibi dat vitam, mihi vitam fletus; adurit

      Aestatis non te fervor, aduror amans.

5

Tu quocunque libet volitas, ego carcere claudor;

      Garrula tu fundis carmina, funus ego.

Tu vernis zephyris et leni flamine gaudes,

      At mea succendit fervidus ossa calor.

Tu nimis exsultas, ego caeco vulneror arcu;

10

      Tu dives, sic est sors mea, pauper amo.

Hoc tantum similes, similes sumus ambo: querente

      Voce peris, pereo voce querente miser.