Girolamo Angeriano erotopaegnion, 84

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


84. de Caeliae floribus

Iam crescent albi flores, et fulgida crescent

      Lilia, narcissi purpureaeque rosae.

Quisquis amas, gaude: crevit flos unicus, et, iam

      Maturus, suavis munus odoris habet.

5

Laetentur valles, campi laetentur et horti.

      Quamquam saevit hiems, veris habentur opes.

Arridens, albos flores et lilia fundit

      Caelia, narcissos purpureasque rosas.