Girolamo Angeriano erotopaegnion, 82

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


82. Argus

Argus eram prudens, et habebam lumina centum,

      Centum sed rapuit lumina Iuno mihi.

At, postquam pictum fecit sibi Caelia flabrum

      Ex illis, oculos sentio, cerno magis.

5

Invidet his oculis tellus et pontus et aether,

      Quilibet et lucem vellet habere meam.

Si quando faciem tegit, aut si quando papillas,

      Phoebe, tuam toto pellis ab orbe facem.

Depulso quoties diffunditur aere ventus,

10

      Sedulus accensam lampada motat Amor.

Hinc ego vivo et amo, tamen hac formidine turbor

      Ne, sibi dum frigus captat, adurar inops.