Girolamo Angeriano erotopaegnion, 81

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


81. Caelia dormiens

Dum movet aura comas, dum fontis murmurat unda,

      Sub placida hac pressit me modo valle sopor.

Quisquis ades, mollem, dum dormio, parce quietem

      Rumpere: sum sacrae Caelia numen aquae.