Girolamo Angeriano erotopaegnion, 80

Testo base di riferimento: A. M. Wilson, 1995

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


80. de Caeliae flamma

Caelia dum teretem niveo sub pollice fusum

      Torqueret, lateri staret et alba colus,

It linum in flammas. unde hic accesserit ignis

      Ignoratur. ait serva, "cremavit Amor;

5

Nam, dum corda nequit, quae sunt adamantina, miris

      Insidians voluit lina cremare rogis."

Inquit anus, "lychni fuit haec scintilla propinqui."

      Blanda sed augurium credidit esse parens.

"Aut haec," dixit, "erit fulgens regina, regetque

10

      Non fallor! terras et mare signa patent!,

Aut haec aeternum infiget tellure trophaeum

      Ob formam. vivas!, filia, fulsit apex."

Talia dum referunt, telis armatus et arcu

      Venit Amor. blandos sic dedit ore sonos:

15

"Si, longe aspiciens, haec urit lumine divos

      Atque homines, prope cur urere lina nequit?"