Girolamo Angeriano erotopaegnion, 78

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


78. de seipso et Venere

Dum Venus in triviis errantem quaerit Amorem,

      Huic loquor, "errantis dic mihi signa dei."

Illa refert, "do signa. meus, meus ille protervus,

      Audax et praeceps et sine lege puer.

5

Blanditur cuiquam, cuiquam desaevit, abitque

      Et redit, et quo vult fertur, ut aura volat.

Crine suo pulchrum caput et pulcherrima cervix,

      Vna nec in toto corpore menda manet.

Par color est igni suus, et sua lumina lucent

10

      Vt flammae. it nudus, nilque pudoris habet.

Arcum laeva tenet, super arcum dextra sagittam;

      Circum umeros calamis plena pharetra nitet.

Non parcit matri, nunc hunc, nunc sauciat illum,

      Et domat aethereos Tartareosque deos.

15

Quin etiam rapidos armis immiscuit ignes.

      Sic simul exscindunt arma simulque cremant.

Alloquitur quoties blando sermone vel ore

      Purpureo arridet, damna dolosque struit.

Dissonat a lingua et verbis mens atra, nec ullus

20

      Tam prudens, quem non retibus ille tegat.

Basia lascivus praebet, sed labra venenum

      Intus habent. sunt haec dulcia at usque nocent.

Dona libens offert. quaecunque haec dona, cremanti

      Tincta face et Stygio tincta liquore, necant."

25

Tunc ego, sublatis ridens clamoribus, inquam,

      "Non procul hinc natus, Cypria diva, tuus.

Pectore sub nostro deus hic affigitur. alas

      Perdidit, et, claudo stans pede, abire nequit."