Girolamo Angeriano erotopaegnion, 77

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


77. ad Caeliam

Misisti florem. florem, mea Caelia, pronus,

      Pronus in obducto claudo et adoro sinu.

Hesperidum cedent illi violaria, namque

      Fissilis aurato vomere fiet ager.

5

Illum irrorabunt oculi fluitantibus undis;

      Pro molli Zephyro flamina pectus habet.

Donec erunt lacrimae, donec difflabit in auras

      Spiritus hic, viridi flore virebit ager.

Semper ego flebo, semper suspiria fundam,

10

      Sub verno semper flos erit axe virens.

Si tamen arescet, condam sublime sepulchrum,

      Nenia ubi imparili carmine talis erit:

Flos iaceo hic, crebro fletu confotus et aura

      Vitali, effugi nec grave mortis onus.

15

Quid tu, pulvereo quae stas sub cortice? velox

      Vita magis tua (nunc gaudia carpe!) fluit.