Girolamo Angeriano erotopaegnion, 76

Testo base di riferimento: A. M. Wilson, 1995

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


76. de Caelia venante

Dum vaga venatur per nostros Caelia saltus,

      Hanc cernens, subito Delius obstupuit.

"Cur hic errat," ait, "campis germana remotis,

      Et iuga Parthenii linquit amoena soli?"

5

Dum sic miratur, vertit sua lumina. Cynthum

      Lustrat et hic vero est numine visa soror.

"Anne duas," inquit, "peperit Latona Dianas?

      Quae consanguinea est ista vel illa? mihi?

Haec vadit passis, et passis illa capillis;

10

      Haec placet insigni pectore, et illa placet.

Nusquam tam similes toto sunt orbe Dianae;

      Vna stat effigies, unus utrique decor."

"Venantes ambae, verum, sed dispare praeda,"

      Iuno ait: "haec homines conficit, illa feras."