Girolamo Angeriano erotopaegnion, 74

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


74. de Caelia et speculo

Ante suum ornatur speculum dum Caelia, dixit

      Sic speculum: "speculo clarior ipsa tuo.

Quae pars neglegitur, pars illa decentior." alma

      Caelia, "non utor te modo ut orner," ait.

5

"Sum pulchra, ut dixit; cupio sic pulchra videri.

      Quid pulchro in terris gratius ore viget?"

Subrisit speculum, iactanti et talia fatur:

      "Ne credas dictis, facta superba, meis,

Nec tibi sic placeas. non est formosa puella

10

      Nec prudens, quae non sentit amoris opus."