Girolamo Angeriano erotopaegnion, 73

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


73. de Iove et Cupidine

Iuppiter, humanae captus fulgore puellae,

      Aligero dixit talia verba deo:

"Fac mecum parili flagret nunc Caelia flamma,

      Et nectat dulcis mutua vincla Venus."

5

Huic Veneris proles ait, "mihi parce, favillae

      Quas iaciam pro te pectora nostra cremant.

Quod cupis efflictim cupio; sum primus amator,

      Et norunt fletus concava saxa meos."

Talia percipiens, alti moderator Olympi

10

      In puerum coepit conscelerare manus,

Ille sed, aeriis pennis confisus, in auras

      Tollitur, et, pavitans fulmina, quaerit opem.

Hanc petit, et niveo se claudit pectore et ipsis

      Luminibus, dicens, "hic ego tutus ero."