Girolamo Angeriano erotopaegnion, 72

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


72. ad Hirundinem

Aequales ambo: tu stas signata cruore;

      Quassa mihi exsucto membra cruore cadunt.

Tu defles Itylum; quid me nisi flebilis angor

      Exsternat? lacrimis deperiere genae.

5

Tu Philomelaeae loqueris dispendia linguae.

      Ipse mea (ah demens!) fata necemque loquor.

Exoritur cum mane recens ex aequore Phoebus,

      Conquereris; maesta tunc ego voce queror.

Erras, et circum, circum stridoribus imples

10

      Atria, sic circum strideo, et erro miser.

Heu! tua vita magis felix, nam tempora veris

      Semper habes; veris tempora nulla mihi.