Girolamo Angeriano erotopaegnion, 70

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


70. de seipso et Cupidine dialogus

Aliger, invicta qui cuspide semper oberras,

      Dic mihi, cur nudum te tua mater alit?

Nudo homines qui nostra petunt delubra. rubenti

      Cur stant in dextra spicula? trado necem.

5

Cur puer es? pueros facio quoscumque sagittis

      Saucio sive volans ignibus uro meis.

Ventosas umeris cur fixit Iuppiter alas?

      Est quovis levior flamine quisquis amat.

Cur tecum faculae? quia vivida corda fretumque

10

      Et iuga montosa et scrupea saxa cremo.

Caecus es an claro, dic, lumine? caecus amator,

      Non ego. luce poli lux mea clara magis.

Pasceris ambrosia seu nectare? pascor amoenis

      Blanditiis, risu et sedulitate ioci.

15

Cur tibi pulchra parens? quia densos forma calores

      Ingenerat, formae munere nascor ego.

Cur maris e fluctu prognata est mater? amator

      Vt mota in salsis fluctuat unda vadis.

Dic tua num vilis domus an cultissima. nulla

20

      Tecta colo; hiberno sub Iove dego miser.

Dic, ubi stas cum lassa tuo sunt membra volatu?

      Crede mihi, nunquam me levis ala vehit.

Pulchra suo imposuit me Caelia pectore, et ambo

      Bella polo et terrae et bella minamur aquis.