Girolamo Angeriano erotopaegnion, 69

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


69. de seipso et Caelia

Mirabar (memini). miranti Caelia dixit,

      "Quaere alios tibi nunc, quaere in amore iocos.

Dum cribro fluvios captas et retibus austros,

      Nil agis, utque fluens laberis unda miser.

5

Nunc potes Ausonias aut Graias volvere chartas,

      Dum tenera est aetas et labor ipse iuvat.

Nunc propera, dimitte faces, dimitte sagittas,

      Floreat et studiis culta Thalia tuis.

Nosce diem. venient tristissima nubila, cumque

10

      Grata voles vitae sumere dona, fluent.

Ne cogare senex rideri aut tradere flammis

      Quae scribis nunc sunt praecipitanda rogis."

"Vera licet referas," dixi, "tua candida forma

      Efficit ut faciem cogar amare tuam."