Girolamo Angeriano erotopaegnion, 68

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


68. de Caelia

Ferrum flamma domat, silicem domat unda, adamantem

      Sanguis, at haec ferro durior et silice

Atque adamante: meo non igne, fluente nec unda,

      Nec misso e venis sanguine se domuit.