Girolamo Angeriano erotopaegnion, 67

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


67. de Caelia

Nunc ubi Praxiteles? ubi Scopas, priscaque virtus

      Illorum artificum? cuncta sepulta iacent.

Heu, doleo! nostrae quis marmore sculpet in albo

      Pectora, quis fulgens lumen et ora deae?

5

Erigere huic statuam et templum aedificare decebat,

      Oblatas caperet pro Iove ut una preces.