Girolamo Angeriano erotopaegnion, 66

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


66. ad Acanthidem

Quam bene tu mecum, volucris dulcissima, vivis!

      Sat dulce eiusdem sortis habere pares!

Tu fixo in ramis visco decepta fuisti;

      Decepta et visco praeda ego, praeda fui,

5

Tu sola hic, sola; hic ego solus, solus amator.

      Vtque abeas optas, opto ut abire queam.

Tu viridi pluma atque innato murice tincta;

      Me quoque, si nescis, tingit uterque color.

Spes viret, ostendit mea murex vulnera. ploras

10

      Tu libertatis tempora, tempus ego.

Te cavea includit lento de vimine texta;

      Me claudit saevo in carcere saeva Venus.

Damnosas querulo mulces modulamine curas;

      Heu! curas querula mulceo voce meas.

15

Spina tibi nomen praebet; mihi spina dolorem

      Iniecit lateri. tu gemis; ipse gemo.

Ambo infelices sumus, et sine sensibus ambo;

      At tua sors nostra sorte beata magis.

Portio tota tibi cordis; mihi portio nulla

20

      Cordis adest. totum cor laceravit amor.