Girolamo Angeriano erotopaegnion, 64

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


64. de Amoris laudibus

In terris cum fulsit amor, cessere tenebrae,

      Et magni visa est semita clara poli.

Tunc cessit torpedo gravis, cessitque veternus,

      Pestis, et infelix grando, nivisque furor.

5

Cesserunt Iovis horrendi vaga fulmina, cessit

      Bellorum rabies, et Necis atra manus.

Asit amor, surgunt tenebrae, torpedo, veternus,

      Pestes, grando, nives, fulmina, bella, neces.