Girolamo Angeriano erotopaegnion, 63

Testo base di riferimento: A. M. Wilson, 1995

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


63. de Caelia et pictore

Se nudam aurato dum spectat Caelia panno,

      Et picturatum tangere gaudet opus,

"Dic, ubi me, pictor, vidisti corpore nudo?"

      Fatur, "ubi candens et sine labe femur?

5

Dic, ubi crura, pedes, mammas et cetera membra,

      Quae tam veridico scripta colore vigent?"

Sic pictor: "dubitas quid nunc? sum doctus ab illo

      Qui tuus est vero corde fidelis amans."

Quo pacto illa refert, "me nudam vidit amator?

10

      Illius ex omni parte fugatur amor!"

Tunc pictor: "maeror pallorque illius et ardor

      Ostendit, quantum sit tua forma decens."

"Si sum tam taetrica, et qui me sectantur amantes

      Expallent, mitis cur ego pingor?" ait.

15

Cui pictor, "placidum facies tua signat amorem;

      Quod latet in tacito pectore nemo videt.

Saevitiam in pulchris si vis ostendere membris,

      Pinge superciliis haec fera verba tuis:

I procul hinc, hospes: sum feta saevior ursa.

20

      Sum lapis, et qui me poscit, inanis erit."