Girolamo Angeriano erotopaegnion, 62

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


62. de seipso et Amore dialogus

Quid me saeve tua laceras cum matre Cupido?

      Non ego! (quid quereris?) nec tibi mater obest.

Tu tibi causa mali. vacuo dum pectore molles

      Stant curae, fervens serpit in ossa vapor.

5

Num frustra Cyprin veteres dixere? puella

      Te cremat ignita cuspide; Cypris abest.

Numquid nullus Amor? nullus, sed forma nitorque

      Pulcher Amor; roseae plena pharetra genae;

Spicula, solares oculi; manus alba, favillae;

10

      Et risus, Charites; verbaque, veris opes;

Aurea plectra, comae. tandem, ferit illa, tenetque

      Illa arcum et flammas, nec mihi parcit, Amor?

Nil facis ergo? nihil, sed nudus talia pando.

      Quid pandis? pulchri Caelia quicquid habet.