Girolamo Angeriano erotopaegnion, 61

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


61. de Caelia et Speculo

Colligit in nodum dum pexos Caelia crines

      Ad speculum, speculum talia verba refert:

"Quid me tam fixis, fixis miraris ocellis?

      Fulgorem superat lux tua clara meum.

5

Nota loquor: vitrea puer ille venustus in unda

      Conspectus proprio lumine fata tulit.

Heu! quia saeva manes, tibi nec vis parcere, saltem

      Parce mihi; tua me scrinia clausa tegant.

Occular aut tenebris, aut totum rumpar; amoris

10

      Non possum ulterius vulnera tanta pati.

Etsi non habeam sensum, tua gratia sensum

      Exhibet, et calidae sentio pestis onus.

Dirigis huc quoties spectantia lumina, flammae

      Succendunt inopi saucia membra mihi.

15

Hic neque veridica spectaris imagine; namque

      Opprimor, et vires non tibi reddo meas,

Sic te qualis ades, talem vis nosse? tui nunc

      Aspice amatoris corda: ibi imago tua est."