Girolamo Angeriano erotopaegnion, 60

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


60. ad Caeliam

Optarem fieri dives, sic dives ut ille

      Croesus, et immensae regna tenere Asiae.

Post cernens hominum casus, et cuncta sub Orcum

      Ire, quid optando talia discrucior?

5

Divitias contemno tuas, rex Croese, tuamque

      Vendo Asiam unguentis, flore, mero, choreis.