Girolamo Angeriano erotopaegnion, 59

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


59. de Caelia et Amore picto

In claro dum se speculo pulcherrima comit

      Caelia, ubi pictus cum face stabat Amor

Quis credet? sic inquit Amor: "sum pictus, at ipsa

      Ipsa videns me nunc Caelia, verus Amor."