Girolamo Angeriano erotopaegnion, 58

Testo base di riferimento: A. M. Wilson, 1995

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


58. ad imaginem suam

I nunc ad dominam, mea imago; nitebis ab omni

      Parte quidem, aetherei lux ubi solis adest.

Illa dat, illa aufert animas, illa omnia tamquam

      Immortale sibi numen adesset, agit.

5

Accelera passus, sed ne discede priusquam

      Non poteris celeres viva movere pedes.

Deinde, ubi vitali te mutam impleverit aura,

      Succurrat domini tunc tibi forma tui,

Dumque venit tacitis praeceps occasio pennis,

10

      Voce pia, quae sunt vulnera nostra, refer.

Forsan fiet amans, et sic mihi parcet amanti;

      Et sic ambobus candidus annus erit.

Sed timeo hoc unum: ne, te dum pollice tangit,

      Exusta occumbas, simus et ambo pares.