Girolamo Angeriano erotopaegnion, 56

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


56. ad Caeliam

Fingeret ut sculptor veros in marmore vultus,

      Vultus quaerebat posse videre tuos.

"Huic," dixi, "similem vis fingere? finge draconem,

      Qui teneat saevis corpora scissa modis.

5

Finge truces angues, aut nigrum finge venenum,

      Aut mare, cum tumidis exagitatur aquis.

Finge Notos rapidos atque umida nubila, et arma

      Finge Iovis: par his Caelia, saeva magis."

"Non id quaero," refert, "sed pulchram quaero figuram

10

      Illius, exsuperat quae sine fine deas."

Tunc ego, "nil opus est alia tibi imagine; pectus

      Hoc aperi: in corde est pulchrior illa meo."