Girolamo Angeriano erotopaegnion, 55

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


55. de Caeliae rosa

Puniceum digitis dum versat Caelia florem,

      Figit et in niveo pectore, Cypris ait,

"Cur mea dona gerit virgo haec ingrata? benignam

      Suscepit mentem, mitis an ardet amans?"

5

Omnivagas quatiens puer insuperabilis alas

      Respondit, "nunquam desinet esse ferox.

Etsi dona gerat nunc mitia, respice, si vis:

      Sunt illa effuso tincta cruore tuo.

Ostendit rixas cruor, et fera proelia et iras;

10

      Sunt animi signa haec sanguinolenta feri."

"Care puer, rudis es, nec nosti tempora veris,"

      Mater ait, "citius quam Notus illa fluunt.

Hic flos lacteolo qui gaudet pectore, vanae

      Significat formae quam cito munus abit.

15

Si pendit folium, haec ibi sunt praecepta: puella,

      Nunc vive: ut folium, sic tua vita, meum."