Girolamo Angeriano erotopaegnion, 54

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


54. de Caeliae pictura

Parthenopen cum laeta suam Venus advenit, atque

      Vadit olorinis conspicienda rotis,

Gaudet odoriferis hortis gaudetque Vesevo,

      Quem colit intonsus Bacchus et alma Ceres.

5

Et modo Sebethi miratur fluminis undas,

      Et modo vernantis litora grata maris.

Mirum laudat opus praeclarae molis, et ipsa

      Alta ducum et regum culmina cuncta probat.

Praeterea videt in tabula te, Caelia, pictam.

10

      Miratur. Veneri tunc Charis una refert,

"Quid si non pictos sed vivos videris artus,

      Quantaque sit formae gratia, quantus bonos?

Dixeris, humanas praestat virtute puellas;

      Dixeris, aethereas praestat honore deas."

15

Admirans sine labe novam Venus alma tabellam,

      Telluri et figens lumina et ore rubens,

Dixit, "ego nollem tantae certamina formae,

      Non si sub Phrygio iudice causa foret."