Girolamo Angeriano erotopaegnion, 53

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


53. de querimonia sua

Dum canerem et crebris nequicquam questibus auras

      Implerem, incusans terque quaterque deos,

Ex homine in querulam di me vertere cicadam.

      Hinc queror, et voces ob mea damna fluunt.

5

Haec medicina mihi, veniet cum frigidus imber

      Et moriar stulto in carmine finis erit.

Mentior: hibernus me quamvis opprimat imber,

      Atque cadam, attrito corpore plura querar.