Girolamo Angeriano erotopaegnion, 51

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


51. de Caeliae vulnere

Caelia dum fulgens per florea rura vagatur,

      Saeva manum illius saeva momordit apes.

"Vnde has," inquit, "habet volucris tam parva sagittas,

      Illato ut tumeat vulnere nostra manus?"

5

Tunc respondit Amor, "sum parvus et ipse, tenerque,

      Et iaculis quae stant mollio saxa meis.

Tu, paulo maior, quid non facis? ore pusillo

      Atque oculis montes et maris uris aquas."