Girolamo Angeriano erotopaegnion, 50

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


50. de Caeliae dotibus

Tres quondam nudas vidit Priameius heros

      Luce deas. video tres quoque luce deas

Hoc maius, tres uno in corpore: Caelia ridens

      Est Venus, incedens Iuno, Minerva loquens.