Girolamo Angeriano erotopaegnion, 49

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


49. ad Caeliam

Me spectas oculis lasciva iocantibus, inde

      Effugis, et rabida tigride peior ades.

Cum te credo meis manibus retinere, fugaci

      Pius cerva curris, cum timet ora canum.

5

Si paeta accedis, placida atque benigna parumper,

      Quam mihi post multo tempore saeva manes!

Quicunque aspectat tam rarae praemia formae,

      Inter honoratas diceris esse deas;

Numina sed laedis tua, cum sis impia nobis,

10

      Vana, fugax, fallax, horrida, dura, levis.