Girolamo Angeriano erotopaegnion, 48

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


48. de Amore

Numina cur tot habes, genus o mortale, deorum?

      Est Amor in cunctis rebus ubique deus.

Mars hic bella gerens, terras Vulcanus adurens,

      Iuppiter impellens fulmina, Solque die,

5

Nocte soror Solis, curas ex pectore pellens

      Bacchus, et Alcides, cum fera monstra domat,

Cum risus blandosque iocos blandosque lepores

      Affert et miscet gaudia, pulchra Venus,

Hermes, cum flectit mentes sermone, quietat

10

      Cum freta, Neptunus. sic deus unus Amor.