47. ad Caeliam
Quid facit argentum pretiosa in veste, vel aurum,
Aut color? ut corpus contegat illa datur.
Ex ebore albenti quid sponda, aut fulcra, quid ipsa
Stragula picta, struit si levis herba torum?
5
Num, nisi priscorum historiis variata nitebunt
Aulaea, infundet non sua dona sopor?
Ampla quid ex auro rutilant laquearia, et ampla
Quid sub Mygdonio marmore nixa domus?
Si non haec picei depellunt nubila caeli,
10
Nec sedant curas, non satis ima teges?
Ipse, sibi qui pondus iners, fulgente vehatur
Lectica, aut acri conspiciendus equo.
Quid meus acer equus, mea quid lectica refulgens,
Si possum pedibus me modo ferre meis?
15
Quid quaesitae epulae? facili saturabitur esca
Venter edax, quantum nunc gula saevit atrox.
Haec facit aequorea ut pisces capiantur in unda.
Vtque cadat duro vulnere fossus aper.
Ambitio infelix, permixta cupidine, quae non
20
Cogit inassueto ferre labore mala?
Felices quos turba putat, non credo. sepulcra
Sunt illi, haec intus turpia, pulchra foris.
Exiguum non munus adest, quod vivo, polumque
Quod specto. hoc ipso munere dives amo.