Girolamo Angeriano erotopaegnion, 46

Testo base di riferimento: A. M. Wilson, 1995

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


46. de seipso et Fortuna dialogus

Quae tu? dic. Fortuna vocor. cur femina? quod sim

      Mobilis et fallax, et sine lege fluam.

Luce cares? cum dona fero, nil cerno. globoso

      Stas saxo? quam sint lubrica dona patet.

5

At manus haec virgam gestat, manus altera cornu.

      Virga haec imperium monstrat, et illud opes.

Hoc mirum certe: cum sis regina, ferasque

      Fortunas aliis, tu tibi nuda manes.

Ne mirere: aliis cum largiar omnia, privor,

10

      Et patior casus saepe coacta meos.