Girolamo Angeriano erotopaegnion, 43

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


43. de seipso et Pictore dialogus

Quid pingis, pictor? volucrem non cernis Amorem?

      Hic Amor? hoc nullus maior in orbe deus!

Falleris; ardentes tua spongia deleat ignes,

      Deleat et pharetram. quid nisi monstra facis?

5

Non opus est arcu, non armis; corpora parva

      Non habet hic, nec habet tela facesque manu.

Non sic nudus abit, niveas neque commovet alas;

      Non stat sic alacri flammeus ore color.

Quo pacto est, dicas, pingendum numen amoris?

10

      Nuda hic pingatur Caelia, pictus erit.