Girolamo Angeriano erotopaegnion, 42

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


42. de Caeliae Furto

Cum dormiret Amor, rapuit clam pulchra pharetram

      Caelia. surrepta flevit Amor pharetra.

"Noli," Cypris ait, "sic flere, Cupido: pharetram

      Pulchra tibi rapuit Caelia; restituet.

5

Non opus est illi calamis, non ignibus; urit

      Voce, manu, gressu, pectore, fronte, oculis."