Girolamo Angeriano erotopaegnion, 41

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


41. de seipso et Cupidine dialogus

Quid nunc, blande puer, cessas et frigore torpes?

      Suscipe de pharetris aurea dona tuis.

Quid "blandus" vocitor, si frigens torpeo? et aurum

      Quid petis a misero? corpora nuda vides.

5

Dum sedet in molli prato et desiderat auram,

      Saepe movens flabrum, Caelia, mitte faces.

Non utor facibus: periit mea gloria. quondam

      Dives eram, sed nunc (aspice!) pauper amo.

Quae te res inopem, quae te res fecit inermem?

10

      Quae tenet in nivea flabra decora manu.

Quid video infelix? quid sentio? turbor et angor

      Et miror. tantum cur patrat una scelus?

Ne mirere: oculis, oculis valet una decoris,

      Alliget ut cuivis fortia colla deo.

15

Expertus loquor haec: haerent conversa medullis

      Arma meis, illi cum iacit arma manus.

Quare age, non nudo flammas aut quaere sagittas.

      Illa, illa imperium et numen Amoris habet.