Girolamo Angeriano erotopaegnion, 40

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


40. de Caeliae duritie

Sunt duri scopuli, sunt dura et marmora, durum

      Et ferrum; in summis robora dura iugis.

Sunt durae rupes, sunt antra et cornua dura,

      Atque adamas durus; durum hiemale gelu.

5

Durior at scopulis mea Caelia, marmore, ferro,

      Robore, rupe, antro, cornu, adamante, gelu.