Girolamo Angeriano erotopaegnion, 38

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


38. de seipso et anu dialogus

Consule quid faciam. flammis exuror, et illa,

      Illaque stat duro marmore dura magis.

Consulo. funde preces, sis illi blandus ubique.

      Fundo preces illi blandior: usque fugit.

5

Tange chelyn digitis, et nervis dulcia necte

      Carmina. nil prosunt carmina, nilque chelys.

Te mitem ostendas, gemitus exprome tuosque

      Fletus. his gaudet saepe Cupido malis.

Me mitem ostendo, gemitu ex pectore promo,

10

      Sunt fletus fluvii lumina; spernor amans.

Mille potens aurum. sum pauper, pauper et auro

      Frangitur; haec regum munera dives habet,

Tum magnum ieiuna fames delebit amorem.

      Nulla fames. tempus. tempore maior erit.

15

Si non ista iuvant, laqueo da colla. moraris

      Quid, miser? haec flammis sola medela tuis.