Girolamo Angeriano erotopaegnion, 37

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


37. ad Caeliam

Numen habet Pallas virtute, et robore Iuno,

      Diana et casto corde, decore Venus.

Cur, virtute nitens et robore cordeque casto

      Atque decore, cares numine? saeva manes.