Girolamo Angeriano erotopaegnion, 36

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


36. ad imaginem suam

Quis mihi te similem sic fecit, dulcis imago?

      Quam vere vultus exprimis ipsa meos!

Tu palles, me pallor habet, tu lumine caeco,

      Caecus ego; nulla heu! mens tibi, nulla mihi.

5

Vita tuos artus, et nostros vita reliquit;

      Muta taces, muta est haec mea lingua, tacet.

Tu sine corde manes, maneo sine corde; moraris

      Hic sola, hic solus nocte dieque moror.

Membra geris tenui et fragili contexta papyro,

10

      In tenui et fragili cortice figor inops.

Nil nisi vana mei tu corporis umbra vel aura,

      Corporibus par est umbra vel aura meis.

Non multo duras tu tempore, tempore multo

      Non duro; fies tu cinis, ipse cinis.

15

Ambo pares, at laeta magis tu degis: amorem

      Non sentis, miserum me facit asper amor.