Girolamo Angeriano erotopaegnion, 35

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


35. de Venere et Cupidine

Omne olim caelum (ut fertur), caelum omne ruebat,

      Inter se superi dum fera bella gerunt.

Fortis erat Bromius thyrso, Mars ense, tridente

      Neptunus, fortis fulmine dextra Iovis.

5

At cum visus Amor fuit in fulgentibus armis,

      Necnon accensa lampade pulchra Venus,

Privatur thyrso Bromius, Mars ense, tridente

      Neptunus, fortis fulmine dextra Iovis.