Girolamo Angeriano erotopaegnion, 34

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


34. ad Caeliam

Vivebam, nunc dispereo; qui spiritus artus

      Rexerat hos, sedes incolit ille alias.

Si vis in terris ut vivam, redde mihi illum;

      Aut, si non illum, redde tuam, oro, animam.

5

Sic mihi me reddes, sic te tibi, Caelia, reddes;

      Ambo sic parili iuncti in amore erimus.

At si dura manes, nec gaudes, perdis utrumque,

      Me, quia amo nimium, te, quia amas nihilum;

Et, quanto est odiis amor excellentior, ipsa

10

      Tanto interfecto crimen amante facis.