Girolamo Angeriano erotopaegnion, 32

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


32. de Caelia

In me cum rueret, facibus praecinctus et arcu,

      Fortis Amor, dixi, "sum sine corde. vale.

Non possum exstingui: tota est mea vita sub illa,

      Illa ferox animum sustulit, illa tenet."

5

Convolat iratus, sed pulchra ut lumina vidit,

      "Hoc tibi haec sceptrum, Caelia; vincor," ait.