Girolamo Angeriano erotopaegnion, 31

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


31. de seipso et corde dialogus

Quid, cor iners, agis hic? ploro. Cur deseris illam

      Sic plorans? nequeo frigora tanta pati.

Vnde hoc frigus habes? nix illo in pectore, durum

      Atque gelu. membris restituare meis.

5

Tu peior domina. nolo. fervoribus ardes.

      Vrerer: in membris stat gravis Aetna tuis.

Verum, sed, si corde vaco, dilabar in umbras

      Mortis, et in tenebris me teget atra dies.

Iam pridem ipse peris. cum te mea liquit inanem

10

      Gratia, tunc mota ex corpore vita fuit.

Nunc nisi parvus ades pulvis, nisi somnus et umbra,

      Et, quamvis vadas tu pede, luce cares.

Iungare o calidis his fibris; forsitan auram

      Vitalem accipiam. me quoque parca premit.

15

Non possum; sed erit qui nos curabit et urnam

      Tradet, et haec cernet verba viator ibi:

Quos nequit vivos simul addere vita, sepulcrum

      Addit. obit nive cor, sed face cordis erus.