Girolamo Angeriano erotopaegnion, 30

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


30. de Caeliae pictura

Aspiciens pictam in tabula se Caelia, "sollers

      Pictor ubi nudam me modo vidit?" ait.

Inquam ego, "non nudam vidit te pictor. amantis

      Hic anima; hoc anima vivit amantis opus."