Girolamo Angeriano erotopaegnion, 29

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


29. de Venere et Cupidine

In fulva dum pulchra Venus spatiatur arena,

      Et pelagi spectat maxima regna sui,

Venit Amor sumpsitque faces. fax, missa per auras,

      Vssit Acidaliae mollia corda deae.

5

Novit ut illa sui rutilantia spicula nati,

      Vociferat, "quid me, nate proterve, cremas?"

Palluit audito matris clamore Cupido,

      Palluit, utaque silex obriguere comae.

Flens tandem dixit, "non est tibi Caelia dispar;

10

      Hanc volui, non te (parce!), ferire deam."