Girolamo Angeriano erotopaegnion, 27

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


27. de Caelia

Fulgida cum legeret Cumano in litore conchas

      Caelia, "fallor, an haec Cypria?" dixit Amor.

"Non fallor. sic pulchra nitet mea mater, et alba

      Sic flavas ornat spuma politque comas.

5

Sic ridet quaeritque iocos, sic pictus eburno

      Cestus adest collo, sic movet arte manus.

Fallor iners: haec pulchra magis. non fallor: euntes

      Tres video ancillas; autumo, sunt Charites.

Assistit scopulis, et paeto lumine, paeto

10

      Lumine commotas en! maris aequat aquas.

Heu! fallor. non illa cremat sic ore, rigentes

      Diva sed haec cautes et cremat ore fretum."