Girolamo Angeriano erotopaegnion, 26

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


26. ad Caeliam

In crine accendens Amor est intextus, amoenis

      Enitet in labris fronteque dulcis Amor.

In pulchris stat Amor manibus, stat pectore in albo;

      Cum cantas, doctis cantibus exit Amor.

5

Agglomeratur Amor pedibus, cum vadis; ubique,

      Vt servus dominam, te comitatur Amor.

Non unum ergo tenes, sed mille in corpore Amores.

      Quicquid habes Amor est, o dea, quicquid agis.