Girolamo Angeriano erotopaegnion, 25

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


25. de Caelia, ape et Amore

Lassa quiescebat prope murmura fontis amoeni

      Caelia, ubi vario flore nitebat humus.

Mellificans it apes, et, circum roscida labra

      Dum volat, in terram, saepe repulsa, cadit.

5

Iam moritur, sed ait moriens, "flos qualis in arvis

      Nascitur! ex flore hoc quam mihi dulce mori!"

Haec ut dixit, Amor tumulum de caespite fecit,

      Atque illi tumulo haec carmina pauca dedit:

Ambiguum est, an apes sit dulci mortua labro,

10

      An dulci flatu. mortua utroque fuit.