Girolamo Angeriano erotopaegnion, 24

Testo base di riferimento: A. M. Wilson, 1995

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


24. de libelli querela

Quae te dira premit toties et vexat Erinys?

      Nonne pudet quae sunt ore tacenda loqui?

Vera putat populus, nam stultos esse poetas

      Inquit. ego testis sum modo: stulta facis.

5

Et scribis, deles, et deles, scribis; et illa

      Quae servas non sunt carmina digna legi.

Nescis quicquid agis, nescis. sic labitur aevum,

      Sic manet in nullo mens tua firma gradu.

Iure queror, ferior cultro, feriorque lituris,

10

      Et patior calamo vulnera mille tuo.

Non curas (video) quid sit dementia, sed te

      Delectat praeceps et sine mente furor.

Hoc solum doleo: claras si mittar in auras,

      Quid dicam, si quis tam mala verba leget?

15

Non meus hic error. clara tua voce fatebor

      Crimina, nam venient in caput illa tuum.

Clamabo in triviis, "vellem nunc posse placere;

      O nequeo, insanus talia scripsit amans!"